Latin
Book 2, Letter 25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Abundas quidem consiliis: in omnem rei usum paratus, et sapientiae cultus artibus, monitore non indiges. Sed fas est, ut meas quoque vigilias aliquid privatis negotiis tuis conferre patiaris. Quare si quid praemeditatum utrique nostrum stylus fraternus ingesserit, constantius exsequere, tanquam duobus probatum. Si quid ibi adhuc novum legeris, a te inventum puta, quod ab amante suggeritur. Subjeci capita rerum, quia complecti litteris fastidii fuga nolui. Tuum erit insinuata trutinare. Ita enim meo officio functus sum, ut tibi judicium reservarem. Vale.