Latin
Book 2, Letter 26
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Baiarum solitudine vehementer offensus, Puteolis malui commorari. Juvat enim nos istius loci salubris habitatio. Dehinc si adjutu Dei optata processerint, Capuam paramus excurrere, totumque hunc mensem Novembrem diversis Campaniae locis atque urbibus deputamus. Haec est nostri summa propositi. Sed ut animus alacrior destinata promoveat, vestris alloquiis erigendus est: quandoquidem sanitatis vestrae et felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. Verum hoc pro insigni religione sponte facietis. Atque ideo non est necesse voluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere. Interea quod te, mi frater, affore polliceris, vehementer amplector. Atque utinam te domus tota comitetur! ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat adventus omnium, et tibi causa non sit citius patriam recurrendi, desiderio et amore remanentium. Vale.