Latin
Book 2, Letter 28
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Argue, ut vis, rerum consilia post exitu…, et mihi vitio verte, quod contemptum sui praefectura conquesta est. Facile accusatur desertus auxilio. Atque ideo in me recipere malo erroris confessionem, ne aut amicos negligentiae, aut adversarios asperitatis incessam. Fuerit fortunae, non conscientiae meae, ut victus viderer, qui necdum coeperam litigare. At etiam scribis, causis similibus abstinendum. Vides quantum liceat eventui. Oblitus es morum meorum. Ego vero solitae verecundiae ignavum quoque jungam timorem, et litteris tuis agam gratias, quae me deposita juris et amicorum fiducia, ad omnium injuriarum silentium cohortantur. Vale.