Latin
Book 2, Letter 27
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Quamvis litteras meas fama praevenerit, quae exoneratum te publicis necessitatibus nuntiavit: tamen quo fidelior esset assertio, scriptis confirmo rumorem. Sed licet publicae rei absolutione laeteris, volo te adversum incerta muniri: videlicet ut sub Actorum confectione tuorum, si adhuc retines potestatem, vel vicariae praefecturae, quae tibi poscenti aequa non deerit, diligentiae tuae ratio digeratur: quae possit ostendere, quot numero animalia collocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones, et quantum in titulis fiscalibus exigendis tua cura promoverit. Hoc enim testimonio adversum omnes vel fortuitas querelas vel affectatas insidias protegeris. Vale.