Latin
Book 2, Letter 31
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Scio te amicum justitiae, et amantem mei, et vereor ne suscipias ullum pro absentis existimatione certamen, atque in te aliqua odia detorqueas. Peto igitur quiescas. Erit fortasse copia mihi afferendae quandoque veritatis apud aeternum principem dominum nostrum Theodosium, cujus erga me favor fecit, ut aliquid interim moliretur invidia. Non puto bonis temporibus eam causae meae conditionem futuram; quae sub tyranno fuit, cujus litteris ad Marcellini suggestionem datis homines meos scis esse multatos. Quod in panegyrici defensione non tacui. Vale.