Latin
Book 2, Letter 32
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Reddet tibi litteras meas, qui tuas mihi debuit exhibere. Neque enim eadem nobis silentii excusatio, quae tibi suppetit. Te multiplex actuum publicorum turba circumsonat; ego ab omnibus negotiis feriatus, triste otium tero. Et quod tui honoris gratia ante faciebam, nunc meo assumo solatio. Levatur quippe aegritudine animus, quoties in officia amica dirigitur. Me ex vero, non ad gloriam loqui, secessio mea testis est. Nam cum dolore saucius aestuarem, sedem dominae communis parentis quasi fanum aliquod Dei salutaris accessi. Nunc ejus consilio vulnus meum in cicatricem convenit. Illius acquiesco monitis, illius ope respiro. Adsunt etiam caeterae venerabiles necessitudines tuae: et quod me prae caeteris juvat, tui quotidie blandam commemorationem sermo noster exercet. Qua de re inter Campaniae terminos major pars aestatis agitabatur; quando et praesentia placet, et ea conditio est patriae, ut qui excludi per improbos possumus, abesse interim velut ex nostro arbitrio debeamus. Vale.