Latin
Book 2, Letter 34
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Adornare te reditum, quod sacra Deum matris appeterent, arbitrabar. Tu in diei unius iter promoves, nosque et patriam post tergum relinquis. Illude, ut vis, amicorum facilitati: quos si haec morderet injuria, in vicem malae gratiae saltem litteris abstinerent. Nunc vero officiis mulcemus abeuntem, et blanda animo tuo fomenta suggerimus, cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. Nam recordaris hoc te praefamine epistolam texuisse: Nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus. Quod ego, dum contemplor venam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. Quando enim sublimitas ingenii tui curis vilioribus flecteretur? Censeo igitur aliis dare verba mediteris, qui sanctum penetrale animi tui nesciunt. Mihi uno genere satisfacies, si remotis epistolarum defensionibus ipse remeaveris. Vale.