Latin
Book 2, Epist. Χχχιii
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Relatio viri spectabilis fratris nostri vicarii indignitatem deprehensi sceleris eloquetur. Atque ideo non est necesse, ut dictu et auditu nefaria noster sermo recenseat. Unum est quod mea petitio, et caeterorum vota desiderant, ut pro justitia tua …inultum esse non sinas, quod exemplo gravissimum erit, nisi ausus aliorum vehemens poena compresserit. Fama est, Ampelium et quosdam alios de Sardinia, ut asseritur, senatores in crimen adductos, forum competens observare praeceperis. Hos nunc audio ad aliud judicium esse translatos. Quare si ipse ita a te reminisceris judicatum; aequum esse arbitror, ut statutis tuis adesse digneris. Vale.