Latin
Book 2, Letter 36
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Ergo adeo complacitum est communi parenti, ut te longius, quam vellem, necesse sit detineri? An tibi urbanorum tanta vitatio est, ut exspectationem meam pia causatione frustreris? Et revera mihi hic agitur, aut dicitur, quod bonus animus, et sincera natura possit amplecti. Sed utcunque ista sunt, si Romae ageres, aditu inter nos mutuo fortasse mitescerent. Nunc graviores rerum omnium offensiones, ut pote solus, experior. Exempli causa unum accipe, de quo reliqua conjectes. Praetextato nostro monumentum statuae dicare destinant virgines sacri Vestalis antistites. Consulti pontifices, priusquam reverentiam sublimis sacerdotii, aut longae aetatis usum, vel conditionem temporis praesentis expenderent; absque paucis, qui me secuti sunt, ut ejus officium statuerent, annuerunt. Ego, qui adverterem, neque honestati virginum talia in viros obsequia convenire, neque more fieri, quod Numa auctor, Metellus conservator religionum, omnesque pontifices maximi nunquam ante meruerunt: haec quidem silui, ne sacrorum aemulis enuntiata noxam crearent, inusitatum censentibus. Exemplum modo vitandum esse rescripsi, ne res justo orta principio, brevi ad indignos, per ambitum deveniret. Ne longum loquar, ipsa verba ad te misi bonis probata, sed numero fortasse vincenda; licet in decretis pontificum non sit eadem forma, quae curiae est. Sed hoc quoque parvi faciet inscientia. Quod si tu adesses, multum duorum sanitas promoveret. Quare ubi primum ex incerto morbi parens communis emerserit, redde te mihi, ut nobis aequiorem vitae cursum faciant participata solatia. Vale.