Latin
Book 2, Letter 37
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.37
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Nequeo definire, quae potissimum mihi describendi forma conveniat. Ea quippe jam diu intemperantia variorum rumorum; ut neque decipere falsis, neque sollicitare veris amantissimos mei debeam. Spes tamen, quae rerum semper adversarum patientiam suadet, in tuto est. Et si aliquid commoditatis attulerit, nequaquam morabor index esse meliorum. Vale.