Latin
Book 2, Letter 38
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.38
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Filii mei Parthenii adventus nullis postulat commendationum lenociniis adjuvari. Sed accessurum gratiae existimo, quod ejus praesentiae etiam meus sermo conjungitur. Ex ipso Romae gesta noscetis, licet scriptum fama praevenerit. Neque enim res magnae et insperatae in secreto se esse patiuntur. In bonam partem plebs nostra mutat: adeo ut jugiter seditiosorum poena poscatur, et jam terga dederint insolentes. Multis non opus est. Neque enim quidquam narrandis debeo derogare, qui rerum plenitudinem venturo ad vos indici reservavi. Vale.