Latin
Book 2, Letter 42
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.42
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Commendaveram tibi dudum Macedonii viri clarissimi filium, cum foro tuo nomen dedisset. Credo eam rem pro studio meo juveni commodasse. Sed quia parentibus nihil satis est, et efficacior quibusdam videtur petitionis iteratio: rogatus denuo postulatum retexo, non ut novam causidico benevolentiam praestes, sed ut jam tributam digneris augere. Meo autem nomine quaeso te, ne sic desiderium repetitum esse conjicias, tanquam me prius impetrasse diffidam. Vale.