Latin
Book 2, Letter 43
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.43
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Merita Sexionis, qui antehac Calabriam rexit, multi in bonam partem loquuntur; eaque propter, ut suffragio tuo a me committeretur, orarunt, Est humanitatis et consuetudinis tuae, aliis quoque placitos amore dignari. Ergo si nihil est, quod resistat precantium voluntati, effice, oro te, ut Sexioni apud te prosint et mea verba, et vota multorum. Vale.