Latin
Book 2, Letter 48
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.48
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Ad tertium nonas Octobres primo lucis respondi litteris tuis, quas pro interjectu itineris, quo nunc distinemur, ante meridiem sumere debuisti. Sed ut scripta ad vesperam mihi reddita prodiderunt, meum officium, meamque curam tabellarii lentitudo suspendit. Ego tamen huic morae succensere non possum. Defuisset enim tibi causa sermonis iterandi, si mature responsa nostra legisses; quae confido jam …radita: nisi forte denuo aliquis ex urbanis divitibus insessor viarum scripta nostra furetur. Dii illos mentibus suis puniant! Nunc ac quaesita redeamus. Humor, qui parvuli nostri pectus obsederat atque importunam tussim ciebat, magna parte tenuatus est: itaque spiramenta faucium libera nihil jam stridulum sonant. Deum benignitas velit processum sanitatis ejus in solido collocare. Nos ut a metu praesentium respiravimus, ita voto futura munimus.