Latin
Book 2, Letter 49
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.49
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Scribere hucusque non libuit, obstrepentibus imbecillitatum querelis, quas indicare vitamus. Hinc factum est, ut officium nostrum tua alloquia praevenirent. Postquam divina ope sanitatis bono frui coepimus, redit cura sermonis. Sume igitur litteras, seras quidem, sed voto tuo et proposito congruentes: quae ut diu dilatae sunt, ita desiderium sui indicio meliore pensabunt. Vale.