Latin
Book 2, Letter 52
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.52
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Reditus ac recursus in patriam, qui semper omnibus gratus est, festinationi nostrae nequaquam pro exspectatione respondit. Causas si desideratis, accipite. Jam primum ut communia domesticis praeferamus, rem frumentariam nostrae urbis nulla auget invectio. Spes ipsa, quae in adversis alere animos solet, recusat effugium polliceri, cum sterilis annus ne semina quidem terris commissa reddiderit. Dehinc ut apud vos familiarem curam loquamur, urget Ostiense praedium nostrum militaris impressio. Nos legum inane nomen vocamus. Dii viderint exitum causae. Interea mordemur non metu damni, sed civitatis injuria. Collegarum tractatus qui me exciverat, aeternis principibus legandorum in Africam virorum reddidit optionem. Cessante ergo patrum deliberatione non vocamur. Vale.