Latin
Book 2, Letter 51
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.51
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Emiseram prior scriptum, quod in manus tuas dudum praesumo venisse. Haud multum processit horae, cum aderat, qui a te mihi litteras exhiberet. Decursa oculis pagina requiri a me comperi diem coeptando itineri destinatum. Sed hanc curam spontaneo sermone praeveneram. Ergo respondenda consumpsimus. Quid superest, nisi ut gratuler nobis animos esse cognatos? Nam quae te scire velle praesumpsi, priusquam quaereres indicavi. Vale.