Latin
Book 2, Letter 56
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.56
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris impendas, frequenter adverti. Sed quoque crebri sermonis officia, ut pote ex intimo affectu deprompta complector: quorum assiduitas cultum circa te meum pari lance compensat. Jucunditas vero tanta est, ut fatear me alloquio tuo potius incitari ad desiderium, quam repleri. Ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut quae humanis sensibus blandiuntur, nequeant offerre fastidium. Itaque cum solvendis atque agendis gratiis par esse non possim; facio quod solent improbi debitores, qui adhuc alieno aere depressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari. Quare etsi numerosae sint litterae tuae; non ut ingratus, sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores. Facile autem conjici potest, quam vicem colloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occupato hujusmodi officium impatienter exposcam. Vale.