Latin
Book 2, Letter 57
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.57
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Diu domo abesse decreveram, jucundumque otium cum familiaribus nostris in suburbano Arabianae exigebam. Sed quia Fors versat humana, nec semper ex v…to destinata succedunt: Praefecti litterae ruperunt otium meum, quae bonae spei sollicita miscebant. Speciatim praesentiam meam per ambiguum poposcerunt. Non differo exspectationem tuam. Collegarum tractatu senatum commoveri, sed et oblationem faciendam scriptis secretioribus indicavit. Nihil publicatum, nihil lectum est. Quantitas postulatae rei excessit opulentiam recognitam. Vastum silentium cunctis stupor subitus imperavit. Quo longius prodeunte placuit in tempus aliud deliberanda produci, ne omitterentur absentes: quamvis ipse dixerim, Romae, aut in proximis positos, vel evocari debere, vel consuli, reliquorum nomine, de oblatione futura, ut statutis ordinis polliceantur assensum. Habes omnem rem, de qua quid sentiam satis nosti. Tibi etiamsi causa communis est, procul tamen abesse, ad solatium proficit. Vale.