Latin
Book 2, Letter 59
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.59
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Suburbanum praedium, quod viae Appiae adjacet, incolebam, cum mihi litteras tuas in hoc missus exhibuit. Nosti rura quae loquimur, ubi magnas aedes in angustis finibus collocavi. Hic dulce otium (si quid absque te dulce est) paulisper exegimus. Nunc Vestalis festi gratia, domum repeto, incertus maneamne cum civibus, an rursus in vicina concedam. Tu quid agere decernas (nam certe justo diutius abfuisti) debeo cognoscere. Vocat enim te in curiam nostram diis auctoribus quamprimum candidati mei designatio; cui supra omnes ornamento eris, qui nos vel affinitatis vel amicitiae officiis prosequentur. Vale.