Latin
Book 2, Letter 60
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Vacui apud Neapolim soli, quod mihi ex tuo adjacet, ut aedes novas molirer, optaveram, tu mecum opera Lucellana partiris. Et ne verecundia retfuet oblatum, negas tui juris videri, quod ego meum fateor non fuisse. Patere, ut saltim gratiam tibi debeam. Neque enim fas est, mala fide me recuperare, quod possum bona sumere. Adjicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris irrites: geminam porticum, solido et incorrupto opere curvatam, multis in longitudinem passibus explicari; vicina esse quae construo, et parvo aedificationis negotio quod intervenit posse misceri. Quid laboras adversus verecundiam meam? Ego quoque facio, quod recusas. Gratus sum muneri tuo: sed vere…r ne, accedente sumptu, dum vetera novis nitimur aemulari, intelligam te majora velle concedere, quam me posse reparare. Vale.