Latin
Book 2, Letter 62
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.62
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Postquam Gaudentio apparitori tuo indicem peracti a me itineris epistolam dedi, agens in rebus mihi apportavit sacras litteras spei et desiderio congruentes, quibus cognoscerem clare in aures publicas designationem consulatus mei debere proferri. Quid igitur eximio animo tuo laetitiae plenus exoptem, nisi ut simili mox fruamur etiam de te gaudio; quod spero dominum nostrum Theodosium, venerabilem cunctis et praecipue bonis, solida in amicos dignatione facturum: siquidem dignum est, ut augustissimis honorum nostrorum patronus aequet dignitatibus, quos scit mentibus convenire. Vale.