Latin
Book 2, Letter 63
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.63
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant. Primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi, quam mihi cara commendat. Cujus mores cum primore loco censere debuerim, malui tuo examini reservare. Suscipe igitur, oro te, notum militiae virum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor illuminet. Vale.