Latin
Book 2, Letter 65
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.65
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Astipulationem praeclara merita non requirunt: siquidem virtus sua luce conspicua aversatur auxilium commendationis alienae. Ergo cum dominum et fratrem meum Licinium celebrem fecerit ad normam veteris disciplinae gubernata resp. ,quid potest ei dignitatis adjicere privata laudatio? Hac igitur praemissa parte, optimae in amicos fidei ac diligentiae virum, praecelso animo tuo opto sociare: non quod judicium tuum serum ac difficile sit ad colligende ingenia et explorandas voluntates bonorum, sed ne brevis inter vos usus et festinata discessio neget justum tempus examini. Vale.