Latin
Book 2, Letter 64
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.64
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Exercet me quidem votivis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus. Sed ut litterae tuaee frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat. Hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit, accelerem; et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae vindicas. Eritne tempus optatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiparem? Spero actutum florente republ. et propagato in aevum domini nostri Theodosii principatu, virtutes tuas fascibus munerandas. Tunc epistolarum stimulos non requiram, nec exspectabo monitorem. A te enim didici sponte suscipere quidquid pro fratre curandum est. Vale.