Latin
Book 2, Letter 76
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.76
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Amor tuus in Domitium notus et validus ademit mihi commendandi ejus laborem: pro quo hoc tantum dixisse suffecerit, mihi quoque eumdem prisca familiaritate conjungi. Quae res illi incrementum patrocinii tui, ut spero, praestabit: probabiliorem quippe eum tibi faciet communis similitudo judicii. Interea nos ursis saepe promissis, et diu speratis, sub ipso articulo muneris indigemus. Vix enim paucos catulos maceratos inedia et labore suscipimus. Et de leonibus fama conticuit: quorum adventus posset efficere, ut ursorum defectum congressio Libyca repensaret. Unciam panis malitiose et temere restitutam spontanea voluntas populi redegit in copia conditorum. Tuta igitur omnia atque secura sunt, quae animum tuum jure mordebant. Atque utinam sollicitudines quaestorias par successuum felicitas mitigasset! Vale.