Latin
Book 2, Letter 77
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.77
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Editioni muneris nostri et usitata et insolita a te conferuntur; ita omnia ad conciliandum quaestori nostro plebis favorem et solemnium rerum largus et novarum repertor excogitas: ut nunc septem Scoticorum canum probavit oblatio; quos praelusionis die i… Roma mirata est, ut ferreis caveis putaret advectos. Ergo et hujus rei causa et praeterea munerum caeterorum, quantas possum, maximas gratias tibi ago: licet in his, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te non p…tes praestare, sed sumere. Vale.