Latin
Book 2, Letter 8
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breves, tam festinatae, ut iter tuum viderentur imitari. Sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas. Omnia enim, quae de amplitudinis tuae prosperis. nosse cupiebam, succincta enumeratione complexus es, quanta valetudine vigeres, qua celeritate pervectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inveneris. Ausim dicere, uberiorem rebus, quam verbis fuisse illius epistolae paginam. Nam multa erant quae gaudere deberem, cum essent pauca quae legerem. Tu tamen post haec memento, etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis. Neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absolvis affatu, quod venerandi principis mentem loqueris et oracula. Sint ista prima; nec tamen sola. Tantum namque publico usui a te patior impendi, ut nihil solatiis meis detrahas. Vale.