Latin
Book 2, Letter 81
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.81
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Filius noster Symmachus, peracto munere candidati, offert tibi dona quaestoria, et caeteras necessitudines nostras pari honore participat. Quaeso igitur ut ejus nomine …ptica et ap…orets su…ipere dignemini, qui apparatui ejus plura et praeclara tribuistis. Praeterea domino et principi nostro ad referendam largitati ejus sedulam magis, quam parem gratiam, auro circumdatum dypticum misi. Caeteros quoque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoravi. Tuae igitur potestati, tuo quoque arbitrio committo, ut opportune singulis, quae missa sunt offerantur. Vale.