Latin
Book 2, Letter 82
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.82
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Multi a me conciliationem litterariam poposcerunt; sed quorumdam meritis, aliorum precibus parem gratiam dedi: nec tamen vereor, ne tibi civium ignota distinctio sit, judicium de his commune recolenti. Dabis igitur in quibusdam verecundiae meae veniam, quae cessit orantibus. Sequeris autem, quod scis de singulis utrumque sentire. Puto ex his verbis, quo in numero filium nostrum Attalum spectabilem virum censeam facile dignosci. Namque ista libera et aperta discretio ei tuto credita est, qui non fuit in partem cogentum. Quare tuo ac meo nomine amicitias accurrentis amplectere; ut huic in fructu sit cultus bonorum, pravis dolori, quod similiter non diliguntur. Vale.