Latin
Book 2, Letter 86
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.86
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO Peregrinari mihi tecum videor, si quando cursus atque recursus tuos luculentus narrator insinuas. Ita cognitiones nostras religione allicis, et nitore sermonis illuminas, ut quidquid explicat affatus tuus, id noster quodammodo visat affectus. Quare firmam valetudinem tuam tenemus, reditumque felicem votis jugiter comprecamur. Nam qui amorem in nos tuum aequiparare non possumus, solvimus votis, quod nequimus officiis. Salve igitur, mi domine inimitabilis, nosque et generaliter cum caeteris, ut nunc facis, et speciatim cum clarissimis, ut solebas, his muneribus oris ac pectoris tui benignos illustra. Vale.