Latin
Book 2, Letter 85
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.85
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Facile fratrem nostrum Elpidium ad proficiscendum traxisset affectio, nisi eum unici cura retineret. Tantum quippe est in eo sinceritatis atque dulcedinis, ut illi soli necessitudines praeferantur. Hunc ita spectatum mihi atque conjunctum, jussis tuis negare non potui: quia in talibus causis major apud me cedendi voluptas est quam fruendi. Suscipe igitur amantissimum nostri eo animo quo rogasti: aestima de gaudio adventorum, negari a te non …oportere residentibus, quod praestatur accitis. Vale.