Latin
Book 2, Letter 91
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.91
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Quoties parentum beneficiis obligamur, necesse est ad haeredes nexum debiti pervenire. Ad filium meum senatorem praeclarum atque ornatissimum virum praefata pertinet generalitas: cujus pater omnibus rebus illustris et mihi eximia veneratione recolendus, plurimum domui meae honorificentiae et religionis exhibuit. Cujus ego devinctus officiis, filio opto persolvere, quod de parente contraxi. Sola autem magnificentia tua potest me contractu gratiae liberare, si posteritatem ejus adjuverit, praecipue in iis rebus, quae justitiae patrocinio fulciuntur: siquidem queritur, agros suos contra judicatum vestrum magnam partem mutilari. Grave hoc et impetibile videri, nisi etiam consensus partium frustrationibus luderetur. Minus est enim alienam sententiam spernere, quam a propria discrepare. Est igitur in manu tua, in tam absoluto atque probabili petitionis genere, servatis legibus, et aequitatis intuitu, aliquid etiam meae deferre personae: cujus interventum fastidio longae litis, non diffidentia negotii postulavit. Vale.