Latin
Book 3, Letter 1
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Ruri hucusque observatus, postquam me ad urbanam sedem recepi, reperimus optabilem litterarum tuarum salutem. Quae post diutinum silentium, tam multum apud nos gratiae et honoris habuerunt, ut in his sola brevitas displiceret. Nam jejunas aures meas et praeclari eloquii tui satis superque sitientes, affatus largior debuit uberare. Mihi quoque curae fuit arctare paginam limite parciore, ut te, mi frater, scribendi talione morderem. Quamvis ita conscius sim arentis infantiae; ut quantum doloris accipio, cum breves epistolas sumo, tantum tribuam beneficii, cum pauca respondeo. Vale.