Latin
Book 3, Letter 14
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.14
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NAUCELLIO. In aere meo duco, quod te adornare optatum reditum nuntiasti. Sed male metuo, ne hoc studium tui, negatio habitationis impediat, quam peto, ut in bonam partem voti erga te mei certus accipias. Deos enim facio testes, has domus, quarum alteram postulasti, jamdudum a me hospitibus esse decretas. Quaeso igitur, ut sacramento commodes fidem, qui vel animo tantum meo credere debuisses, et in aedes tuas festinus recurras: siquidem domus, quae tibi prius ambitiose per aetatem viventi et habitanti cum liberis satisfecit, senilem moderationem distributis in alias domus filiis non debet offendere. Vale.