Latin
Book 3, Letter 15
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NAUCELLIO. Petis ut respondeam litteris tuis. Haec denuntiatio certaminis est. Sed unde mihi quanquam procedenti in annos graves, senile illud et comicum? Quo jam tu veteres aemularis? Nec tamen defendet voluntatem tuam styli mei desperatio. Quis enim pudo… est, vinci post confessionem? Illud quoque me ad rescribendum coegit, quod timui cessationis exemplo quamdam tibi silentii formulam dare: plusque fraudis in me rediturum adverti, si tua offensio imitaretur tacentem, quam si ausus meus superiorem. AEstimabis ipse, quanto hoc tui amore adversus verecundiam meam fecerim. Interea quod vales, dulce est: quamvis adjeceris, cauto esse opus, ne forte reditum nostrum aevi tui subita praevortant. Nolo annos ad calculum voces. Fiducia salutis in viribus est. Quas cum videt expendere tutela morum tuorum; spera confecturos deos, ut maneas vitae integer in metas, quas veterum definitio dedit saeculo. Vale.