Latin
Book 3, Letter 16
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NAUCELLIO. Fortasse arguas dintinum silentium meum. Nolo applices hanc moram negligentiae. Continuatio enim longi itineris stylo obstitit. Tandem Formianum lit- …accessim…, quod mihi esset acceptius, si una loci istius voluptate frueremur. Sed quia hoc per annos et valetudinem tuam non licet; edoceri saltem mutuis litteris peto, quantum corpusculo vigoris adjeceris. Inesse enim tibi temperantiam caeteraque tuendae senectutis praesidia, non ambigo. Vale.