Latin
Book 3, Letter 18
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS GREGORIO. Abundas quidem naturae …onis et ingenii facultatibus; sed continui silentii culpam tibi quoque purgare difficile est. Quid enim ex vero, vel ex commentato dici potest? Itinera me, inquies, longa tenuerunt: sed saepe cessatum, et aliquando perventum est. Vigilem operam publicis rebus impendo; sed vicibus otii omne negotium distinguitur. Restat, quod minime volo, ut fatearis amicitiae negligentiam. Nam officia si plerumque deseras, occupatio est: …i semper, oblivionis crimen putes. Hoc, si fieri posset, incerem. Illudis ergo patientiae meae. Atqui intelliges, aequum animum majore pretio mu erandum. indignius laeditur, quem religio non perm…it offendi. Et certe interfuit sollicitudinis tuae exercere aliquid verborum familiarium, cum mihi de scriniis tuis profecta delegaretur oratio: de qua interim te suspensum tenebo; tum demum tibi judicii publici facturus indicium, cum exoraveris, cum merueris, et quia tanti duco litteras tuas, cum scripseris. Vale.