Latin
Book 3, Letter 19
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.19
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS GREGORIO. Diuturnitatem silentii rupisti, sed, mehercule! frequentibus impulsus officiis. Ego tamen non minore afficior gratulatione, quam si litteras sponte tribuisses. Germani mei vicaria potestate gaudeo, tanquam mihi decus honoris accesseris. Vestro quoque in eum favore delector tanquam aliquid ipse praestiteris: cum quo illustrem virum Syagrium fides certa est operam bonae frugis adnisum. Quod eo ad te scribendum putavi, ut gratiam nostram assertor sedulus exsequaris. Vale.