Latin
Book 3, Letter 21
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.21
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS GREGORIO. Vellem …e legato uti apud optimum consulem purgandae atque excusandae absentiae meae, si scirem, quod tu mihi in ea r… prius ignosceres. Nam cum vestrum amorem cogito, vereor ne ut me aeque ambo diligitis, ita similiter arguatis. Quis igitur mihi hujus causae defensor adhibendus est? fortuna scilicet mea: cujus ut misera, ita justa purgatio est. Neque enim fas sinit, laeta officia obire lugentes; fortasse etiam vestram hilaritatem mea tristitudo contraheret: siquidem semper fieri amat, ut habitum mentis de amicorum ore ducamus. Quare ignosce, quod desumus, et apud egregium virum consulem fave absentiae meae: cujus honore gloriari nostrum est, auspiciis interesse felicium. Vale.