Latin
Book 3, Letter 22
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS GREGORIO. Tantum tibi suppetit uberis eloquii, ut prioris silentii veniam cum praesemis facundiae laude merearis. Quae enim pars litterarum tuarum vel inventionum prudentia caruit, vel novitate sensuum, vel antiquitate verborum? Cum igitur tibi supellex larga non desit, innitere, quaeso te, ut, sicuti oratione mirabilis es, ita religione proberis. Faciet hoc crebritas epistolarum tuarum, quae non solum tibi parabit grati…m. verum etiam me faciet promptiorem. Vale.