Latin
Book 3, Letter 28
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MARINIANO. Exspectatae mihi tuae litterae contigerunt, quibus promptior ad vicissitudinem reddar officii. Nec mireris quod tibi sermo noster sero tradetur, cum aliquid sibi occupationes vindicent, nonnunquam desit facultas, tabellariorum quoque negligentia su ceptam operam plerumque frustretur. Desine igitur animum nostrum epistolarum seritate metiri, cum rebus potius quam verbis spectetur affectio. Vale