Latin
Book 3, Letter 29
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.29
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MARINIANO. Factum nuntias, quod spe et opinione ante praecepi, ut tibi amicitiam bonorum primus congressus aperiret. Namque hoc nobis et tui mores, et ill rum judicia promiserant. Facile enim probitas del…ta ad virtutum arbitros placet. Verum ista pars gaudenda mihi potius, quam producenda est. Illud mallem latius praedicare, si aequaret oratio rei magnitudinem, quod vestimenta de nobis usui tuo apta vindicas. Nihil hoc amore sincerius. Scias fiduciam de simplici affectione surgentem, genus esse virtutis. Sed quid ego huic puritati dignum rependo? Stetimus officiis religionis hactenus pares. Nunc tibi sine cuncta…one cedimus. Puto ti…i sufficere ad vicem tantae gratiae victi confessionem. Vale.