Latin
Book 3, Letter 31
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AMBROSIO. Itero postulatum pro Sallustio amico meo, et ut ipse asseverasti, a te quoque in curam dudum recep…o: non quod metuam ne forte tutelam ejus oblivione destituas, cum familiare sit constantiae tuae fideliter exsequi recepta mandata: sed quia diligentiam meam fortuna amici saepe sollicitat, et laborantibus commendatio una non sufficit, licet tenaciter memorem, rursus admoneo. Praestabit beneficii tui celeritas, ne sit mihi necesse idem saepius facere. Vale.