Latin
Book 3, Letter 32
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.32
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AMBROSIO. Fratres mei Dorotheus et Septimus, spectabiles viri, unam tuam epistolam praetulerunt. Sed mihi religio fuit istiusmodi captare compendium, ut et tibi geminata responderet officii usura, et singulis honor debili testimonii proveniret. Nam etsi Dorotheus probatus est, cupio tamen, ut eum majorem in modum judicii mei praerogativa conciliet, quod futurum non ambigo, cum affectio boni animi capax sit augmenti, quotiens merit…s provocatur. Vale.