Latin
Book 3, Letter 33
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AMBROSIO. Licet arbitrer, superiores litteras meas, quibus ut fratrem meum Marcianum ab injuriis vindices postulavi, in manus tuas delatas: abstinere tamen etiam secunda petitione non debui, ut necessitatem viri optimi, sed invidia tyrannici temporis involuti, precatio geminata testelur. Quare rursus te ad amici defensionem exhortor; cujus tenuitas orta ex integritate, non patitur, ut annorum pretia possit exsolvere, quae jam multis ejusdem temporis judicibus imperialis clementia relaxavit. Erit ig…tur tibi facilior ad impetrandum via, cum meritorum tuorum opitulatio aliorum exemptis juvetur. Vale.