Latin
Book 3, Letter 38
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.38
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HILARIO. Cum has ad te litteras darem, lectulo aeger tenebar; jam quidem a periculo vindicatus, sed adhuc in…ps virium, quae subinde incertis febribus deteruntur. Inter haec tamen mala valetudinis meae amicis negotium dedi, ut pignus commune consulta patrum viris consulatibus jungeretur. Habita est ratio meritorum tuorum. Nihil enim gratiae meae duco delatum. Acta amplissimi ordinis Ticiano honesto viro tradidi: quae ubi in manus tuas venerint, amicitiae me satisfecisse pronuntia. Nihil enim malo quam honesti officii diligens judicari. Vale.