Latin
Book 3, Letter 39
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.39
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HILARIO. Valetudinis meae vigor coepit assurgere. Fas est, ut de me scribendi assiduitas exigatur: maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque sollicitat hiemis injuria. Nimis enim tenera atque imbecilla est ratio convalescendi, et ante medicas manus opem coeli clementioris exspectat sanitas; ne tibi videar medendi arte morbo diuturnitatem dedisse. Volo enim memoriam malorum joci venustate frangamus. Sed jam etiam aliquid de Repentino juvene optimo dicendum est, cujus ego assiduitatem desideravi: quam mihi ut arbitror, verecundia ejus negavit, cum fiducia ex te sumpta praestare debuerit. Erit tamen copia melior, cum intelliget non se debuisse deserere, quem frequenti testimonio tuo de se noverat credidisse. Vale.