Latin
Book 3, Letter 4
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Decet ut litteras meas frequenter efflagites, nec tamen convenit ut de silentio grave quippiam suspiceris. Oblitum me tui, quod in hanc diem siluerim, censuisti. An ita vel mei animi fides inclara est, vel tui meriti angusta momenta, ut huic de me opinioni locus esse debuerit? Quare amicitia communis plus accepit injur…ae ex tua suspicione, quam ex meo silentio. Minus est enim, necessitate officium deserere, quam voluntate pra…propera judicare. Putas solemni genere defensionis levare peccatum? Diu affui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt, Haec etsi vera plerumque sunt, tamen assiduitate detrita in invidiam mendacii reciderunt. Meae occupationes ab usu remotae, nihil medicere protendunt, cujus rem familiarem nova incessit affinitas, contra rationem legum, felicitatem temporum, consensum …aren…um, pacta majorum. Sed reprimam me, neque his querelis ulterius immorabor, quas tabellarius, si verita… amicus est, explicabit. Ita …et ut et …ib… cognitio gestorum plena proveniat, et ego excusationem meam potius indicasse videar quam dolorem. Vale.