Latin
Book 3, Letter 5
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Aiunt qui callent rhetoricam disciplinam, nihil e…se controversiae, ubi eadem pa…tium jura sunt. Imaginem proposi…ae rei postulas… Mitto decantatas judicialium meditationum fictiones, et inania simulacra causarum. Vel haec silentii nostri diuturnitas materiae talis exemplum est. Objicies mihi dissimulati officii negligentiam: in te haec referetur oratio. Ergo quia pares sumu…, dulce colludium est, ut cum altero neuter expostulet. Veniam, quam dederis, impetrabis. Sed cur aequis tecum conditionibus ago? Jam mea causa melior, qui prior emendo utriusque delictum. Videra quae tua futura sit in referendo sermone curatio. Ego in viam reduxi amicitiae nostrae fortuitum stuporem; neque ex ea re affecto gratiam. Satis mihi laudis est, invidiam silentii diluisse. Vale.